monumenta.ch > Plinius > sectio 201

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Plinius, Naturalis Historia, 20, 201
{LXXVI} semine quoque eius trito in pastillos e lacte utuntur ad somnum, item ad capitis dolores cum rosaceo; cum hoc et aurium dolori instillatur. podagris inlinitur cum lacte mulierum - sic et foliis ipsis utuntur -, item ad ignes sacros et vulnera ex aceto. ego tamen damnaverim collyriis addi, multoque magis quas vocant ληξιπυρέτους quasque pepticas et coeliacas.